Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Amos | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09

The judgments with which God threatens Moab, Juda, and Israel for their sins, and their ingratitude.

[1] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem. [2] Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae. [3] Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. [4] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum. [5] Et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem.

[6] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. [7] Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. [8] Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. [9] Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. [10] Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei.

[11] Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel? dicit Dominus. [12] Et propinabitis nazaraeis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. [13] Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno. [14] Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: [15] et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:

[16] et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

< previous | Chapter 2 | next >