Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Joel | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03

The prophet describes the judgments that shall fall upon the people, and invites them to fasting and prayer.

[1] Verbum Domini, quod factum est ad Joel, filium Phatuel. [2] Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? [3] Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. [4] Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. [5] Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

[6] Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. [7] Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. [8] Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. [9] Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. [10] Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

[11] Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. [12] Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. [13] Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. [14] Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: [15] A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

[16] Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio? [17] Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum. [18] Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. [19] Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. [20] Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

< previous | Chapter 1 | next >