Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

God's threats against the priests, the people, and princes of Israel, for their idolatry.

[1] Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auscultate : quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. [2] Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum. [3] Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me : quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israel. [4] Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. [5] Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua : ruet etiam Judas cum eis.

[6] In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient : ablatus est ab eis. [7] In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt : nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis. [8] Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin. [9] Ephraim in desolatione erit in die correptionis; in tribubus Israel ostendi fidem. [10] Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.

[11] Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordes. [12] Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. [13] Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem : et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. [14] Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat. [15] Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 5   next >