DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 47 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

The vision of the holy waters issuing out from under the temple: the borders of the land to be divided among the twelve tribes.

[1] Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. [2] Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. [3] Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos. [4] Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. [5] Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.

[6] Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. [7] Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. [8] Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquae. [9] Et omnis anima vivens, quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. [10] Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.

[11] In littoribus autem ejus, et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. [12] Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. [13] Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Joseph duplicem funiculum habet. [14] Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. [15] Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,

[16] Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran. [17] Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. [18] Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. [19] Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad meridiem australis. [20] Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga maris.

[21] Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel: [22] et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. [23] In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

< previous | Chapter 47 | next >