|
The vision of the holy waters issuing out from under the temple: the borders of the land to be divided among the twelve tribes.
[1] Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
[2] Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro.
[3] Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
[4] Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
[5] Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
[6] Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
[7] Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
[8] Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquae.
[9] Et omnis anima vivens, quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
[10] Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
[11] In littoribus autem ejus, et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
[12] Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
[13] Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Joseph duplicem funiculum habet.
[14] Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem.
[15] Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
[16] Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
[17] Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
[18] Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
[19] Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad meridiem australis.
[20] Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga maris.
[21] Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel:
[22] et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel.
[23] In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
|