DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 46 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

Other ordinances for the prince and for the sacrifices.

[1] Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur. [2] Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. [3] Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. [4] Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, [5] et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

[6] In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. [7] Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. [8] Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat. [9] Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae: porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. [10] Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

[11] Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. [12] Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. [13] Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. [14] Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. [15] Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

[16] Haec dicit Dominuis Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam haereditarie. [17] Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: haereditas autem ejus filiis ejus erit. [18] Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. [19] Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem. [20] Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

[21] Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. [22] In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quatuor erant. [23] Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum. [24] Et dixit ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

< previous | Chapter 46 | next >