DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 40 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

The prophet sees in a vision the rebuilding of the temple: the dimensions of several parts thereof.

[1] In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. [2] In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum. [3] Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta. [4] Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc; annuntia omnia quae tu vides domui Israel. [5] Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

[6] Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. [7] Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos. [8] Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno. [9] Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. [10] Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

[11] Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. [12] Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. [13] Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. [14] Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum. [15] Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquagita cubitos.

[16] Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. [17] Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. [18] Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. [19] Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. [20] Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

[21] Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. [22] Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. [23] Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. [24] Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quae respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores. [25] Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

[26] Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus. [27] Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. [28] Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. [29] Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. [30] Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum:

[31] et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. [32] Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. [33] Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. [34] Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. [35] Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.

[36] Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. [37] Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. [38] Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. [39] Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. [40] Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae:

[41] quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. [42] Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima. [43] Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. [44] Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis. [45] Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

[46] Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. [47] Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. [48] Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. [49] Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus: una hinc, et altera inde.

< previous | Chapter 40 | next >