DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

Under the names of the two harlots, Oolla and Ooliba, are described the manifold disloyalties of Samaria and Jerusalem, with the punishment of them both.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [2] Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt: [3] et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum. [4] Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. [5] Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

[6] vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. [7] Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. [8] Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. [9] Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. [10] Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

[11] Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae: [12] ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. [13] Et vidi quod polluta esset via una ambarum. [14] Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, [15] et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,

[16] insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. [17] Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. [18] Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus: [19] multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti. [20] Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

[21] Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae. [22] Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: [23] filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum: [24] et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. [25] Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni:

[26] et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. [27] Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. [28] Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua. [29] Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae. [30] Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

[31] In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. [32] Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima. [33] Ebrietate et dolore repleberis: calice moeroris, et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. [34] Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. [35] Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

[36] Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum? [37] Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. [38] Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. [39] Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae. [40] Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri:

[41] sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam: [42] et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. [43] Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. [44] Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. [45] Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.

[46] Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. [47] Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. [48] Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. [49] Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.

< previous | Chapter 23 | next >