|
Aaron offereth sacrifice for himself and the people. Fire cometh from the Lord upon the altar.
[1] Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israel, dixitque ad Aaron:
[2] Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
[3] Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
[4] bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis.
[5] Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
[6] ait Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus.
[7] Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
[8] Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
[9] cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
[10] Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi:
[11] carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
[12] Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
[13] Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quae omnia super altare cremavit igni,
[14] lotis aqua prius intestinis et pedibus.
[15] Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
[16] fecit holocaustum,
[17] addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini.
[18] Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
[19] Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
[20] posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare,
[21] pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
[22] Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
[23] Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
[24] et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
|