Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

The oil for the lamps. The loaves of proposition. The punishment of blasphemy.

[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, [3] extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. [4] Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. [5] Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:

[6] quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: [7] et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. [8] Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno: [9] eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. [10] Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem peperat de viro aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris cum viro Israelita.

[11] Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) [12] Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. [13] Qui locutus est ad Moysen, [14] dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. [15] Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;

[16] et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. [17] Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. [18] Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. [19] Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: [20] fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

[21] Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. [22] Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. [23] Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.

< previous | Chapter 24 | next >