DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 18 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

Marriage is prohibited in certain degrees of kindred: Anda all unnatural lusts.

[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: [3] juxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. [4] Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. [5] Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

[6] Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. [7] Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. [8] Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. [9] Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. [10] Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.

[11] Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. [12] Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. [13] Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. [14] Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. [15] Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.

[16] Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. [17] Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. [18] Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. [19] Ad mulierem quae patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem ejus. [20] Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

[21] De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. [22] Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. [23] Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. [24] Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, [25] et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

[26] Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. [27] Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. [28] Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. [29] Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. [30] Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

< previous | Chapter 18 | next >