Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

Other legal uncleannesses.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: [2] Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. [3] Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhaeserit carni ejus, atque concreverit foedus humor. [4] Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. [5] Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.

[6] Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. [7] Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. [8] Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. [9] Sagma, super quo sederit, immundum erit: [10] et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.

[11] Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. [12] Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua. [13] Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. [14] Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: [15] qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.

[16] Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. [17] Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. [18] Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum. [19] Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. [20] Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:

[21] et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. [22] Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. [23] Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. [24] Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. [25] Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.

[26] Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. [27] Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. [28] Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae: [29] et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii: [30] qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae ejus.

[31] Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. [32] Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, [33] et quae menstruis temporibus separatur, vel quae jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.

< previous | Chapter 15 | next >