Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Lamentations Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05

(No prolog)

[1] ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum! [2] BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! [3] GHIMEL. Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. [4] DALETH. Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. [5] HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

[6] VAU. Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. [7] ZAIN. Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. [8] HETH. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum. [9] TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. [10] JOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.

[11] CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. [12] LAMED. Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. [13] MEM. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. [14] NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. [15] SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.

[16] PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. [17] AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat. [18] SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. [19] COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. [20] RES. Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.

[21] SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis. [22] THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua.

< previous | Chapter 4 | next >