|
The evils that threaten Jerusalem. She is invited to return, and walk in the good way, and not to rely on sacrifices without obedience.
[1] Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
[2] Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.
[3] Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
[4] Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
[5] Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
[6] Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.
[7] Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
[8] Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
[9] Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
[10] Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
[11] Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
[12] Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
[13] a minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
[14] Et curabunt contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.
[15] Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
[16] Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.
[17] Et constitui super vos speculatores: audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus.
[18] Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
[19] Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
[20] Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.
[21] Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt.
[22] Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.
[23] Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur: vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion.
[24] Audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
[25] Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
[26] Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
[27] Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.
[28] Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum: universi corrupta sunt.
[29] Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae.
[30] Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
|