DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 42 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

Jeremias assures the remnant of the people, that if they will stay in Juda, they shall be safe; but if they go down into Egypt, they shall perish.

[1] Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, [2] dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur: [3] et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. [4] Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. [5] Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non, juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:

[6] sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. [7] Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, [8] vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum. [9] Et dixit ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus: [10] Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.

[11] Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus: [12] et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. [13] Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, [14] dicentes: Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus: [15] propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,

[16] gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Aegypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. [17] Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. [18] Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. [19] Verbum Domini super vos, reliquiae Juda: Nolite intrare Aegyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie, [20] quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.

[21] Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos. [22] Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

< previous | Chapter 42 | next >