DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 37 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

Jeremias prophesies that the Chaldeans, who had departed from Jerusalem, would return and burn the city. He is cast into prison. His conference with Sedecias.

[1] Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda: [2] et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae. [3] Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. [4] Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. [5] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens:

[6] Haec dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum: [7] et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. [8] Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei: quia non abibunt. [9] Sed, etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. [10] Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,

[11] egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. [12] Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae, et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis. [13] Et respondit Jeremias: Falsum est, non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: [14] quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem. [15] Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.

[16] Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis. [17] Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? [18] Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? [19] Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi. [20] Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.

< previous | Chapter 37 | next >