|
The obedience of the Rechabites condemns the disobedience of the Jews. The reward of the Rechabites.
[1] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens:
[2] Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
[3] Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
[4] et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
[5] et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum.
[6] Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum:
[7] et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini.
[8] Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae,
[9] et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
[10] sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster.
[11] Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Jerusalem.
[12] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
[13] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
[14] Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
[15] Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
[16] Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
[17] Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
[18] Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis,
[19] propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
|