DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 30 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

God will deliver his people from their captivity: Christ shall be their king: and his church shall be glorious for ever.

[1] Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: [2] Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro. [3] Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. [4] Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam: [5] Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.

[6] Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? [7] Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. [8] Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo: et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: [9] sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. [10] Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

[11] quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. [12] Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua: [13] non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. [14] Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. [15] Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.

[16] Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. [17] Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion: haec est, quae non habebat requirentem. [18] Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: [19] et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. [20] Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

[21] Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: [22] et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. [23] Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. [24] Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.

< previous | Chapter 30 | next >