|
An exhortation both to king and people to return of God. The sentence of God upon Joachaz, Joakim, and Jechonias.
[1] Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
[2] et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
[3] Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
[4] Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.
[5] Quod si non audieritis verba haec: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
[6] Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles!
[7] Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem.
[8] Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
[9] Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis.
[10] Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae.
[11] Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius,
[12] sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
[13] Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei:
[14] qui dicit: Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
[15] Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?
[16] Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.
[17] Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
[18] Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda: Non plangent eum: Vae, frater! et vae soror! Non concrepabunt ei: Vae domine! et vae inclyte!
[19] Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
[20] Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
[21] Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
[22] Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
[23] Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
[24] Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,
[25] et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum:
[26] et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
[27] Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
[28] Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt?
[29] Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
[30] Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.
|