Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 48   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

He reproaches the Jews for their obstinacy: he will deliver them out of their captivity, for his own name's sake.

[1] Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate neque in justitia. [2] De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus. [3] Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. [4] Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. ... [5] Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt haec; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.

... [6] Quae audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis. ... [7] Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea. ... [8] Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. ... [9] Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas. ... [10] Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.

... [11] Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. ... [12] Audi me, Jacob, et Israel, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus. ... [13] Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos; ego vocabo eos, et stabunt simul. ... [14] Congregamini, omnes vos, et audite : Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis. ... [15] Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus.

... [16] Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. ... [17] Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. ... [18] Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris; ... [19] et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. ... [20] Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.

... [21] Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquae. ... [22] Non est pax impiis, dicit Dominus.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 48   next >