Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 48 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

He reproaches the Jews for their obstinacy: he will deliver them out of their captivity, for his own name's sake.

[1] Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate neque in justitia. [2] De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus. [3] Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. [4] Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. [5] Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.

[6] Quae audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis. [7] Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. [8] Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. [9] Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas. [10] Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.

[11] Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. [12] Audi me, Jacob, et Israel, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus. [13] Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos; ego vocabo eos, et stabunt simul. [14] Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis. [15] Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus.

[16] Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. [17] Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. [18] Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris; [19] et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. [20] Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.

[21] Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquae. [22] Non est pax impiis, dicit Dominus.

< previous | Chapter 48 | next >