Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 43 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

God comforts his church, promising to protect her for ever: he expostulates with the Jews for their ingratitude.

[1] Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo; meus es tu. [2] Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. [3] Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethopiam, et Saba pro te. [4] Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. [5] Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.

[6] Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae. [7] Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. [8] Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. [9] Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant: Vere. [10] Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.

[11] Ego sum, ego sum Dominus; et non est absque me salvator. [12] Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. [13] Et ab initio ego ipse; et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud? [14] Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. [15] Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester.

[16] Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam; [17] qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt. [18] Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. [19] Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea; ponam in deserto viam, et in invio flumina. [20] Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.

[21] Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. [22] Non me invocasti, Jacob; nec laborasti in me, Israel. [23] Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. [24] Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. [25] Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.

[26] Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. [27] Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me: [28] et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam.

< previous | Chapter 43 | next >