Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 40   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The prophet comforts the people with the promise of the coming of Christ to forgive their sins. God's almighty power and majesty.

[1] Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. [2] Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. [3] Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. [4] Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas; [5] et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

... [6] Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. ... [7] Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus; ... [8] exsiccatum est foenum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in aeternum. ... [9] Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester : ... [10] ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.

... [11] Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; foetas ipse portabit. ... [12] Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? ... [13] Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? ... [14] Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi? ... [15] Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt; ecce insulae quasi pulvis exiguus.

... [16] Et Libanus non sufficiet ad succendendum; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. ... [17] Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. ... [18] Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? ... [19] Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? ... [20] Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.

... [21] Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae? ... [22] Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae; qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; ... [23] qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit. ... [24] Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. ... [25] Et cui assimilastis me, et adaequastis, dicit Sanctus?

... [26] Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. ... [27] Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? ... [28] Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. ... [29] Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. ... [30] Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent;

... [31] qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 40   next >