Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

After an extremity of evils that shall fall upon the Jews, a remnant shall be comforted by Christ.

[1] Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum. [2] In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. [3] Et erit : omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. [4] Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. [5] Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte : super omnem enim gloriam protectio.

[6] Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 4   next >