Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 28 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

The punishment of the Israelites, for their pride, intemperance, and contempt of religion. Christ the cornerstone.

[1] Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. [2] Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. [3] Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim. [4] Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. [5] In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui;

[6] et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. [7] Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. [8] Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. [9] Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. [10] Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi.

[11] In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. [12] Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. [13] Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. [14] Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. [15] Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.

[16] Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. [17] Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt. [18] Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. [19] Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. [20] Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.

[21] Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. [22] Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. [23] Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum. [24] Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? [25] Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?

[26] Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum. [27] Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. [28] Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. [29] Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.

< previous | Chapter 28 | next >