Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A canticle of thanks for the deliverance of God's people.

[1] In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. [2] Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. [3] Vetus error abiit : servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. [4] Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum. ... [5] Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.

... [6] Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. ... [7] Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. ... [8] Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. ... [9] Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. ... [10] Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

... [11] Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. ... [12] Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis. ... [13] Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. ... [14] Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. ... [15] Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae.

... [16] Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. ... [17] Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. ... [18] Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terrae. ... [19] Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. ... [20] Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

... [21] Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 26   next >