Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

A canticle of thanks for the deliverance of God's people.

[1] In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. [2] Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. [3] Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. [4] Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum. [5] Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.

[6] Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. [7] Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. [8] Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. [9] Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. [10] Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

[11] Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. [12] Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. [13] Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. [14] Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. [15] Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae.

[16] Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. [17] Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. [18] Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terrae. [19] Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. [20] Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

[21] Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.

< previous | Chapter 26 | next >