DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

The destruction of Babylon by the Medes and Persians: a prophecy against the Edomites and the Arabians.

[1] Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. [2] Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. [3] Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. [4] Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. [5] Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.

[6] Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. [7] Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. [8] Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. [9] Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. [10] Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

[11] Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? [12] Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite. [13] Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. [14] Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti. [15] A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.

[16] Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. [17] Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israel locutus est.

< previous | Chapter 21 | next >