Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

Of the spiritual kingdom of Christ, to which all nations shall repair.

[1] Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. [2] Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; [3] et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; [4] sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. [5] Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.

[6] Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. [7] Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas. [8] Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. [9] Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes. [10] In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.

[11] Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. [12] Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae. [13] Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. [14] Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis; Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. [15] Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.

[16] Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israeli in die illa qua ascendit de terra Aegypti.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 11   next >