DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51

Of good and bad women.

[1] Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. [2] Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. [3] Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: [4] divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. [5] A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:

[6] delaturam civitatis, et collectionem populi: [7] columniam mendacem super mortem omnia gravia: [8] dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. [9] In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans. [10] Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

[11] Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. [12] Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. [13] In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. [14] Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. [15] Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

[16] Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. [17] Disciplina illius datum Dei est. [18] Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae. [19] Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. [20] Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.

[21] Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus. [22] Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. [23] Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. [24] Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. [25] In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:

[26] vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; [27] et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphaeam. [28] Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.

< previous | Chapter 26 | next >