Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

Other benefits of wisdom to the people of God.

[1] Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. [2] Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. [3] Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. [4] Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. [5] Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israel laetati sunt,

[6] per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. [7] Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. [8] Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, [9] ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. [10] Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.

[11] Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. [12] Absentes enim, et praesentes, similiter torquebantur. [13] Duplex enim illos acceperat taedium et gemitus, cum memoria praeteritorum. [14] Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. [15] Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.

[16] Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam; [17] ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur. [18] Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, [19] aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes; [20] quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.

[21] Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti; [22] multum enim valere, tibi soli supererat semper; et virtuti brachii tui quis resistet? [23] Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram. [24] Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter poenitentiam. [25] Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.

[26] Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? [27] Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt. Domine, qui amas animas.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 11   next >