Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

What wisdom did for Adam, Noe, Abraham, Lot, Jacob, Joseph, and the people of Israel.

[1] Haec illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, [2] et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. [3] Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. [4] Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. [5] Haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.

[6] Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim, [7] quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. [8] Sapientiam enim praetereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent. [9] Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. [10] Haec profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

[11] In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. [12] Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. [13] Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam, [14] et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. [15] Haec populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quae illum deprimebant.

[16] Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. [17] Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem; [18] transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. [19] Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum; [20] et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:

[21] quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

< previous | Chapter 10 | next >