The love of the church to Christ: his love to her.
[1] Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
[2] Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
[3] Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
[4] SPONSUS. Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
[5] CHORUS. Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
[6] SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
[7] Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
[8] CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?
[9] Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
[10] SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
[11] CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos : tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
[12] SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
[13] SPONSUS. Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
[14] SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
|