|
The spouse of Christ is but one: she is fair and terrible.
[1] SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
[2] Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
[3] SPONSUS. Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
[4] Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.
[5] Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.
[6] Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.
[7] Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
[8] Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
[9] Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
[10] SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
[11] Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
[12] CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.
|