|
The spouse aspires to an union with Christ, their mutual love for one another.
[1] SPONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
[2] fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te.
[3] CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
[4] SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
[5] Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
[6] Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
[7] SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
[8] Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
[9] Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
[10] Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
[11] SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
[12] Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
[13] Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
[14] SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.
[15] SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.
[16] Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
|