|
Exhortation to works of mercy, while we have time, to diligence in good, and to the remembrance of death and judgment.
[1] Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
[2] Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
[3] Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
[4] Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.
[5] Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
[6] Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
[7] Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
[8] Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita.
[9] Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
[10] Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.
|