Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

Documents on several heads.

[1] Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; [2] illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. [3] Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. [4] Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. [5] Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

[6] Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. [7] Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, [8] parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. [9] Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? [10] Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;

[11] et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. [12] Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso; [13] annuit oculis, terit pede, digito loquitur, [14] pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. [15] Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

[16] Sex sunt dies quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: [17] oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, [18] cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, [19] proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. [20] Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.

[21] Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. [22] Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. [23] Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae; [24] ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. [25] Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:

[26] pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. [27] Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? [28] aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? [29] Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. [30] Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam;

[31] deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. [32] Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; [33] turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: [34] quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae; [35] nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

< previous | Chapter 6 | next >