DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 25 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

(No prolog)

[1] Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. [2] Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. [3] Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. [4] Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. [5] Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

[6] Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. [7] Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. [8] Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. [9] Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: [10] ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

[11] Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. [12] Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem. [13] Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. [14] Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. [15] Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

[16] Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud. [17] Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. [18] Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. [19] Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, [20] et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

[21] Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: [22] prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. [23] Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. [24] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi. [25] Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

[26] Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. [27] Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. [28] Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

< previous | Chapter 25 | next >