Latin Vulgate Bible

< previous Book of Psalms next >
< previous Psalm 9 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Confitebor tibi, Domine. The church praiseth God for his protection against her enemies.

[1] In finem, pro occultis filii. Psalmus David. [2] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. [3] Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. [4] In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. [5] Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.

[6] Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. [7] Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; [8] et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum; [9] et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia. [10] Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

[11] Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. [12] Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus, [13] quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. [14] Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis, [15] qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.

[16] Exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. [17] Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. [18] Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum. [19] Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. [20] Exsurge, Domine; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.

[21] Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.

< previous Book of Psalms next >
< previous Psalm 9 next >

 
TOP OF PAGE