DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 89 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

Domine, refugium. A prayer for the mercy of God: recounting the shortness and miseries of the days of man.

[1] Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. [2] Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. [3] Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum. [4] Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit, et custodia in nocte; [5] quae pro nihilo habentur eorum anni erunt.

[6] Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. [7] Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. [8] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. [9] Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; [10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

[11] Quis novit potestatem irae tuae, [12] et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. [13] Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. [14] Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. [15] Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.

[16] Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. [17] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

< previous | Psalm 89 | next >