|
Quid gloriaris. David condemneth the wickedness of Doeg, and foretelleth his destruction.
[1] In finem. Intellectus David,
[2] cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
[3] Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
[4] Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
[5] Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
[6] Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.
[7] Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
[8] Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
[9] Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
[10] Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
[11] Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
|