|
Laudate Dominum de caelis. All creatures are invited to praise their Creator. Alleluia.
[1] Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
[2] Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
[3] Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
[4] Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
[5] laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
[6] Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
[7] Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
[8] ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
[9] montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
[10] bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
[11] reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae;
[12] juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,
[13] quia exaltatum est nomen ejus solius.
[14] Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
|