Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 142 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114  115  116  117  118
119  120  121  122  123  124  125  126  127  128  129  130  131  132  133  134  135  136
137  138  139  140  141  142  143  144  145  146  147  148  149  150

Domine, exaudi. The psalmist in tribulation calleth upon God for his delivery. The seventh penitential psalm.

[1] Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom, filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. [2] Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. [3] Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi. [4] Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. [5] Memor fui dierum antiquorum: meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.

[6] Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. [7] Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. [8] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. [9] Eripe me de inimicis meis, Domine; ad te confugi. [10] Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

[11] Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me; in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam; [12] et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

< previous | Psalm 142 | next >