Beati immaculati. Of the excellence of virtue consisting in the love and observance of the commandments of God. Alleluia.
[1] Alleluja. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
[2] Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.
[3] Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
[4] Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
[5] Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas!
[6] Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
[7] Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.
[8] Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
[9] BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
[10] In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.
[11] In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
[12] Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.
[13] In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
[14] In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
[15] In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
[16] In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
[17] GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
[18] Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
[19] Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua.
[20] Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
[21] Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
[22] Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
[23] Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
[24] Nam et testimonia tua meditatio mea est; et consilium meum justificationes tuae.
[25] DALETH. Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
[26] Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
[27] Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
[28] Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis.
[29] Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
[30] Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
[31] Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
[32] Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
[33] HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
[34] Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
[35] Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
[36] Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
[37] Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
[38] Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
[39] Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
[40] Ecce concupivi mandata tua; in aequitate tua vivifica me.
[41] VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.
[42] Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
[43] Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
[44] Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi :
[45] et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
[46] Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
[47] Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
[48] Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
[49] ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
[50] Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
[51] Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi.
[52] Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
[53] Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
[54] Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.
[55] Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
[56] Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
[57] HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
[58] Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
[59] Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
[60] Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
[61] Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
[62] Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae.
[63] Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
[64] Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
[65] TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
[66] Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
[67] Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi.
[68] Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
[69] Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
[70] Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
[71] Bonum mihi quia humiliasti me : ut discam justificationes tuas.
[72] Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
[73] JOD. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
[74] Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
[75] Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
[76] Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
[77] Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
[78] Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
[79] Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
[80] Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
[81] CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
[82] Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me?
[83] Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.
[84] Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
[85] Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
[86] Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me.
[87] Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
[88] Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
[89] LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo.
[90] In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.
[91] Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
[92] Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
[93] In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
[94] Tuus sum ego; salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.
[95] Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
[96] Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
[97] MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
[98] Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.
[99] Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
[100] Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi.
[101] Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
[102] A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
[103] Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
[104] A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
[105] NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
[106] Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.
[107] Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
[108] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
[109] Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
[110] Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
[111] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
[112] Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, in aeternum, propter retributionem.
[113] SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
[114] Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
[115] Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
[116] Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
[117] Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
[118] Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
[119] Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.
[120] Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
[121] AIN. Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me.
[122] Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
[123] Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.
[124] Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
[125] Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
[126] Tempus faciendi, Domine; dissipaverunt legem tuam.
[127] Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
[128] Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
[129] PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.
[130] Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
[131] Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam.
[132] Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
[133] Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
[134] Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
[135] Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
[136] Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
[137] SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
[138] Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis.
[139] Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
[140] Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
[141] Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.
[142] Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas.
[143] Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
[144] Aequitas testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
[145] COPH. Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.
[146] Clamavi ad te; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.
[147] Praeveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
[148] Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
[149] Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
[150] Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt.
[151] Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.
[152] Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
[153] RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
[154] Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
[155] Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
[156] Misericordiae tuae multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.
[157] Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
[158] Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
[159] Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; in misericordia tua vivifica me.
[160] Principium verborum tuorum veritas; in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
[161] SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
[162] Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
[163] Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
[164] Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
[165] Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
[166] Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
[167] Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
[168] Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
[169] TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
[170] Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
[171] Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
[172] Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas.
[173] Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
[174] Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
[175] Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
[176] Erravi sicut ovis quae periit; quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
|