DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 104 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114  115  116  117  118
119  120  121  122  123  124  125  126  127  128  129  130  131  132  133  134  135  136
137  138  139  140  141  142  143  144  145  146  147  148  149  150

Confitemini Domino. A thanksgiving to God for his benefits to his people Israel. Alleluia.

[1] Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. [2] Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. [3] Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. [4] Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. [5] Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus.

[6] Semen Abraham, servi ejus; filii Jacob, electi ejus. [7] Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. [8] Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes; [9] quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac; [10] et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum:

[11] dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae; [12] cum essent numero brevi, paucissimi et incolae ejus. [13] Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. [14] Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges. [15] Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

[16] Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit. [17] Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. [18] Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus; [19] donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum. [20] Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.

[21] Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae; [22] ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. [23] Et intravit Israel in Aegyptum; et Jacob accola fuit in terra Cham. [24] Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. [25] Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

[26] Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum. [27] Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. [28] Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. [29] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. [30] Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

[31] Dixit, et venit coenomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum. [32] Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. [33] Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. [34] Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus; [35] et comedit omne foenum in terra eorum; et comedit omnem fructum terrae eorum.

[36] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. [37] Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. [38] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. [39] Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. [40] Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.

[41] Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina; [42] quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum. [43] Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. [44] Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: [45] ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

< previous | Psalm 104 | next >