Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job declares the miseries of man's life: and addresses himself to God.

[1] Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus. [2] Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, [3] sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. [4] Si dormiero, dicam : Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. [5] Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.

[6] Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe. [7] Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. [8] Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. [9] Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. [10] Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.

[11] Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. [12] Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? ... [13] Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo; ... [14] terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. ... [15] Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

... [16] Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei. ... [17] Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? ... [18] Visitas eum diluculo, et subito probas illum. ... [19] Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? ... [20] Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

... [21] Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 7   next >