Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 37   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliu goes on in his discourse, shewing God's wisdom and power, by his wonderful works.

[1] Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. [2] Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. [3] Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. [4] Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae : et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. [5] Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,

[6] qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae : [7] qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. [8] Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. [9] Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. [10] Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.

[11] Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. [12] Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum : [13] sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. [14] Ausculta haec, Job : sta, et considera mirabilia Dei. [15] Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?

[16] Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? [17] Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro? [18] Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. [19] Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris. [20] Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

[21] At nunc non vident lucem : subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. [22] Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. [23] Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia : et enarrari non potest. [24] Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 37   next >