Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 37 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Eliu goes on in his discourse, shewing God's wisdom and power, by his wonderful works.

[1] Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. [2] Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. [3] Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. [4] Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. [5] Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,

[6] qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae: [7] qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. [8] Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. [9] Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. [10] Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.

[11] Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. [12] Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum: [13] sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. [14] Ausculta haec, Job: sta, et considera mirabilia Dei. [15] Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?

[16] Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? [17] Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro? [18] Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. [19] Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. [20] Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

[21] At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. [22] Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. [23] Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest. [24] Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

< previous | Chapter 37 | next >