DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 35 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Eliu declares that the good or evil done by man cannot reach God.

[1] Igitur Eliu haec rursum locutus est: [2] Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? [3] Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? [4] Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. [5] Suspice caelum, et intuere: et contemplare aethera quod altior te sit.

[6] Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? [7] Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? [8] Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. [9] Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. [10] Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,

[11] qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos? [12] Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. [13] Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. [14] Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. [15] Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.

[16] Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.

< previous | Chapter 35 | next >