Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 32 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Eliu is angry with Job and his friends. He boasts of himself.

[1] Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. [2] Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. [3] Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. [4] Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. [5] Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

[6] Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. [7] Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. [8] Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. [9] Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. [10] Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

[11] Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus: [12] et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. [13] Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. [14] Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. [15] Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.

[16] Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: [17] respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. [18] Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. [19] En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. [20] Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.

[21] Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. [22] Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

< previous | Chapter 32 | next >